recadosdoaarao



Orações
Voltar




10/10/2007
Missa em latim(3)


Orações - Missa em latim(3)
10/10/2007 10:14:24
Orações - Missa em latim(3)

PARTE 3
 
Oração Eucarística II
 
O sacerdote, de mãos estendidas, continua:
 
Vere Sanctus es, Domine, fons omnis sanctitatis.
 
Um acólito, aqui, pode tocar a campainha.
 
Junta, então, o sacerdote suas mãos, e impõe sobre as oferendas:
 
Haec ergo dona, quaesumus, Spiritus tui rore sanctifica, (junta, novamente, suas mãos e faz o sinal da cruz sobre o pão e o cálice) ut nobis Corpus et + Sanguis fiant Domini nostri Iesu Christi.
 
(ajoelhados)
 
O sacerdote continua, com toda a reverência, dizendo as palavras da Consagração, conservando a assembléia absoluto silêncio:
 
Qui, pridie quam pateretur, accepit panem in sanctas ac venerabiles manus suas, et elevatis oculis in caelum ad te Deum Patrem suum omnipotentem, tibi gratias agens benedixit, fregit, deditque discipulis suis, dicens:
 
ACCIPITE ET MANDUCATE EX HOC OMNES: HOC EST ENIM CORPUS MEUM, QUOD PRO VOBIS TRADETUR.
 
Um dos acólitos toca a campainha nesse momento, e outro incensa o Santíssimo Corpo de Cristo, enquanto o sacerdote genuflete para adorar o Senhor.
 
Continua o sacerdote:
 
Simili modo, postquam cenatum est, accipiens et hunc praeclarum calicem in sanctas ac venerabiles manus suas, item tibi grtias agens benedixit, deditque discipulis suis, dicens:
 
ACCIPITE ET BIBITE EX EO OMNES: HIC ENIM CALIX SANGUINIS MEI NOVI ET AETERNI TESTAMENTI, QUI PRO VOBIS ET PRO MULTIS EFFUNDETOR IN REMISSIONEM PECCATORUM. HOC FACITE IN MEAM COMMEMORATIONEM.
 
Um dos acólitos toca a campainha nesse momento, e outro incensa o Santíssimo Corpo de Cristo, enquanto o sacerdote genuflete para adorar o Senhor.
 
O sacerdote diz:
 
Mysterium fidei.
 
(de pé)
 
O povo responde:
 
Mortem tuam annuntiamus, Domine, et tuam resurrectionem confitemur, donec venias!
 
O sacerdote continua, de mãos estendidas:
 
Memores igitur mortis et resurrectionis eius, tibi, Domine, panem vitae et calicem salutis afferimus, gratias agentes quia nos dignos habuisti astare coram te et tibi ministrare. Et supplices deprecamur ut Corporis et Sanguinis Christi participes a Spiritu Sancto congregemur in unum.
 
Recordare, Domine, Ecclesiae tuae toto orbe diffusae, ut eam in caritate perficias una cum Papa nostro (N) et Episcopo nostro (N) et universo clero.
 
Memento etiam fratrum nostrorum, qui in spe resurrectionis dormierunt, omniumque in tua miseratione defunctorum, et eos in lumen vultus tui admitte. Omnium nostrum, quaesumus, miserere, ut cum beata Dei Genetrice Virgine Maria, beatis Apostolis et omnibus Sanctis, qui tibi a saeculo placuerunt, aeternae vitae mereamur esse consortes, et te laudemus et glorificemus (juntando suas mãos), per Filium tuum Iesum Christum.
 
O sacerdote e o diácono tomam o cálice e a patena e os elevam. O sacerdote oferece a oferta do sacrifício:
 
Per ipsum, et cum ipso, et in ipso, est tibi Deo Patri omnipotenti, in unitate Spiritus Sancti, omnis honor et gloria per omnia saecula saeculorum.
 
Todos respondem:
 
Amen.
 
Oração Eucarística III
 
Com as mãos estendidas, o sacerdote diz:
 
Vere Sanctus es, Domine, et merito te laudat omnis a te condita creatura, quia per Filium tuum, Dominum nostrum Iesum Christum, Spiritus Sancti operante virtute, vivificas et sanctificas universa, et populum tibi congregare non desinis, ut a solis ortu usque ad occasum oblatio munda offeratur nomini tuo.
 
Um acólito, aqui, pode tocar a campainha.
 
Junta, então, o sacerdote suas mãos, e impõe sobre as oferendas:
 
Supplices ergo te, Domine, deprecamur, ut haec munera, quae tibi sacranda detul
imus, eodem Spiritu sanctificare digneris, (junta, novamente, suas mãos e faz o sinal da cruz sobre o pão e o cálice) ut Corpus et + Sanguis fiant Filii tui Domini nostri Iesu Christi, cuius mandato haec mysteria celebramus.
 
Novamente, junta suas mãos.
 
(ajoelhados)
 
O sacerdote continua, com toda a reverência, dizendo as palavras da Consagração, conservando a assembléia absoluto silêncio:
 
Qui, pridie quam pateretur, accepit panem in sanctas ac venerabiles manus suas, et elevatis oculis in caelum ad te Deum Patrem suum omnipotentem, tibi gratias agens benedixit, fregit, deditque discipulis suis, dicens:
 
ACCIPITE ET MANDUCATE EX HOC OMNES: HOC EST ENIM CORPUS MEUM, QUOD PRO VOBIS TRADETUR.
 
Um dos acólitos toca a campainha nesse momento, e outro incensa o Santíssimo Corpo de Cristo, enquanto o sacerdote genuflete para adorar o Senhor.
 
Continua o sacerdote:
 
Simili modo, postquam cenatum est, accipiens et hunc praeclarum calicem in sanctas ac venerabiles manus suas, item tibi grtias agens benedixit, deditque discipulis suis, dicens:
 
ACCIPITE ET BIBITE EX EO OMNES: HIC ENIM CALIX SANGUINIS MEI NOVI ET AETERNI TESTAMENTI, QUI PRO VOBIS ET PRO MULTIS EFFUNDETOR IN REMISSIONEM PECCATORUM. HOC FACITE IN MEAM COMMEMORATIONEM.
 
Um dos acólitos toca a campainha nesse momento, e outro incensa o Santíssimo Corpo de Cristo, enquanto o sacerdote genuflete para adorar o Senhor.
 
O sacerdote diz:
 
Mysterium fidei.
 
(de pé)
 
O povo responde:
 
Mortem tuam annuntiamus, Domine, et tuam resurrectionem confitemur, donec venias!
 
O sacerdote continua, de mãos estendidas:
 
Memores igitur, Domine, eiusdem Filii tui salutiferae passionis necnon mirabilis resurrectionis et ascensionis in caelum, sed et praestolantes alterum eius adventum, offerimus tibi, gratias referentes, hoc sacrificium vivum et sanctum.
 
Respice, quaesumus, in oblationem Ecclesiae tuae et, agnoscens Hostiam, cuius voluisti immolatione placari, concede, ut qui Corpore et Sanguine Filii tui reficimur, Spiritu eius Sancto repleti, unum corpus et unus spiritus inveniamur in Christo.
 
Ipse nos tibi perficiat munus aeternum, ut cum electis tuis hereditem consequi valeamus, in primis cum beatissima Virgine, Dei Genetrice, Maria, cum beatis Apostolis tuis et gloriosis Martyribus (cum Sancto N) et omnibus Sanctis, quorum intercessione perpetuo apud te confidumus adiuvari.
 
Haec Hostia nostrae reconciliationis proficiant, quaesumus, Domine, ad totius mundi pacem atque salutem. Ecclesiam tuam, pergrinantem in terra, in fide et caritate firmare digneris cum famulo tuo Papa nostro (N) et Episcopo nostro (N), cum episcopali ordine et universo clero et omni populo acquisitionis tuae. Votis huius familiae, quam tibi astare voluisti, adesto propitius. Omnes filios tuos ubique dispersos tibi, clemens Pater, miseratus coniunge.
 
Fratres nostros defunctos et omnes qui, tibi placentes, ex hoc saeculo transierunt, in regnum tuum benignus admitte, ubi fore speramus, ut simul gloria tua perenniter satiemur, (junta as mãos), per Christum dominum nostrum, per quem mundo bona cuncta largiris.
 
O sacerdote e o diácono tomam o cálice e a patena e os elevam. O sacerdote oferece a oferta do sacrifício:
 
Per ipsum, et cum ipso, et in ipso, est tibi Deo Patri omnipotenti, in unitate Spiritus Sancti, omnis honor et gloria per omnia saecula saeculorum.
 
Todos respondem:
 
Amen.
 
Oração Eucarística VI
 
O sacerdote, de mãos estendidas, continua:
 
Confitemur tibi, Pater sancte, quia magnus es et omnia opera tua in sapientia et caritate fecisti. Hominem ad tuam imaginem condidisti, eique commisisti mundi curam universi, ut, tibi soli Creatori serviens, creaturis omnibus imperaret. Et cum amicitiam tuam, non oboediens, amisisset, non eum dereliquisti in mortis
imperio. Omnibus enim misericorditer subvenisti, ut te quaerentes invenirent. Sed et foedera pluries homnibus obtulisti eosque per prophetas erudisti in exspectatione salutis. Et sic, Pater sancte, mundum dilexisti, ut, completa plenitudine temporum, Unigenitum tuum nobis mitteres Salvatorem.
 
Qui, incarnatus de Spiritu Sancto et natus ex Maria Virgine, in nostra condicionis forma est conversatus per omnia absque peccato: salutem evangelizavit pauperibus, redemptionem captivis, maestis corde laetitiam. Ut tuam vero dispensationem impleret, in mortem tradidit semetipsum ac, resurgens a mortuis, mortem destruxit vitamque renovavit. Et, ut non amplius nobismetipsis viveremus, sed sibi qui pro nobis mortuus est atque surrexit, a te, Pater, misit Spiritum Sanctum primitias credentibus, qui, opus suum in mundo perficiens, omnem sanctificationem compleret.
 
Um acólito, aqui, pode tocar a campainha.
 
Junta, então, o sacerdote suas mãos, e impõe sobre as oferendas:
 
Quaesumus igitur, Domine, ut idem Spiritus Sanctus haec munera sanctificare dignetur, (junta, novamente, suas mãos e faz o sinal da cruz sobre o pão e o cálice) ut Corpus et + Sanguis fiant Domini nostri Iesu Christi (junta de novo as mãos) ad hoc magnum mysterium celebrandum, quod ipse nobis reliquit in foedus aeternum.
 
(ajoelhados)
 
O sacerdote continua, com toda a reverência, dizendo as palavras da Consagração, conservando a assembléia absoluto silêncio:
 
Ipse enim, cum hora venisset ut glorificaretur a te, Pater sancte, ac dilexisset suos qui erant in mundo, in finem dilexit eos: et cenantibus illis accepit panem, benedixit ac fregit, deditque discipulis suis, dicens:
 
ACCIPITE ET MANDUCATE EX HOC OMNES: HOC EST ENIM CORPUS MEUM, QUOD PRO VOBIS TRADETUR.
 
Um dos acólitos toca a campainha nesse momento, e outro incensa o Santíssimo Corpo de Cristo, enquanto o sacerdote genuflete para adorar o Senhor.
 
Continua o sacerdote:
 
Simili modo, accipiens calicem, ex genimine vitis repletum, gratias egit, deditque discipulis suis, dicens:
 
ACCIPITE ET BIBITE EX EO OMNES: HIC ENIM CALIX SANGUINIS MEI NOVI ET AETERNI TESTAMENTI, QUI PRO VOBIS ET PRO MULTIS EFFUNDETOR IN REMISSIONEM PECCATORUM. HOC FACITE IN MEAM COMMEMORATIONEM.
 
Um dos acólitos toca a campainha nesse momento, e outro incensa o Santíssimo Corpo de Cristo, enquanto o sacerdote genuflete para adorar o Senhor.
 
O sacerdote diz:
 
Mysterium fidei.
 
(de pé)
 
O povo responde:
 
Mortem tuam annuntiamus, Domine, et tuam resurrectionem confitemur, donec venias!
 
O sacerdote continua, de mãos estendidas:
 
Unde et nos, Domine, redemtionis nostrae memoriale nunc celebrantes, mortem Christi eiusque descensum ad inferos recolimus, eius resurrectionem et ascensionem ad tuam dexteram profitemur, et, exspectantes ipsius adventum in gloria, offerimus tibi eius Corpus et Sanguinem, sacrificium tibi acceptabile et toti mundo salutare.
Respice, Domine, in Hostiam, quam Ecclesiae tuae ipse parasti, et concede benignus omnibus qui ex hoc uno pane participabunt et calice, ut, in unum corpus a Sancto Spiritu congregati, in Christo hostia viva perficiantur, ad laudem gloriae tuae.
 
Nunc ergo, Domine, omnium recordare, pro quibus tibi hanc oblationem offerimus: in primis famuli tui, Papae nostri (N), Episcopi nostri (N), et Episcoporum ordinis universi, sed et totius cleri, et offerentium, et circumstantium, et cuncti populi tui, et omnium, qui te quaerunt corde sincero. Memento etiam illorum, qui obierunt in pace Christi tui, et omnium defenctorum, quorum fidem to solus cognovisti. Nobis omnibus, filiis tuis, clemens Pater, concede, ut caelestem hereditatem consequi valeamus cum beata Virgine, Dei Genetrice, Maria, cum Apostolis et Sanctis tuis in regno tuo, ubi cum universa creatura, a corruptione peccati mortis liberata, te glorificemus per Christum Dominum nostrum, (juntando as mão
s) per quem mundo bona cuncta largiris.
O sacerdote e o diácono tomam o cálice e a patena e os elevam.
 
O sacerdote oferece a oferta do sacrifício:
 
Per ipsum, et cum ipso, et in ipso, est tibi Deo Patri omnipotenti, in unitate Spiritus Sancti, omnis honor et gloria per omnia saecula saeculorum.
 
Todos respondem:
 
Amen.



Artigo Visto: 1716

ATENÇÃO! Todos os artigos deste site são de livre cópia e divulgação desde que sempre sejam citados a fonte www.recadosdoaarao.com.br


Total Visitas Únicas: 4.201.547
Visitas Únicas Hoje: 289
Usuários Online: 68