Sejam Bem Vindos! Que Deus vos abençoe!

Página dedicada aos que amam as almas do Purgatório.
FAMÍLIA, FUNDAMENTO DA SALVAÇÃO
Documento sem título




 
 
12/01/2016
Rezar em latim
"Os erros modernos serão destruídos pelo poder do Santo Rosário"
 
 
 
"Os erros modernos serão destruídos pelo poder do Santo Rosário" (São Pio X)
 
***
 
Latim
 
PER signum  crucis, de  inimicis nostris libera-nos Deus  noster.
 
IN nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti. Amen.
 
CONFITEOR Deo omnipotenti, beatae Mariae semper Virgini, beato Michaeli Archangelo, beato Ioanni Baptistae, sanctis Apostolis Petro et Paulo, et omnibus Sanctis, quia peccavi nimis cogitatione, verbo et opere: mea culpa, mea culpa, mea maxima culpa. Ideo precor beatam Mariam semper Virginem, beatum Michaelem Archangelum, beatum Ioannem Baptistam, sanctos Apostolos Petrum et Paulum, et omnes Sanctos, orare pro me ad Dominum Deum nostrum. Amen.
 
 
 
MISEREÁTUR nostri omnipotens Deus, et, dimissis peccátis nostris, perdúcat nos ad vitam aetérnam. Amen.
 
INDULGÉNTIAM, absolutiónem, et remissiónem peccatórum nostrórum tribuat nobis omnipotens et miséricors Dóminus. Amen.
 
V. Domine, labia mea aperies,

R. Et os meum annuntiabit laudem tuam.
V. Deus in adiutorium meum intende,
R. Domine ad adiuvandum me festina.
 
GLORIA Patri, et Filio, et Spiritui Sancto. Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in saecula saeculorum. Amen.
 
 
CREDO in Deum Patrem omnipotentem, Creatorem caeli et terrae. Et in Iesum Christum, Filium eius unicum, Dominum nostrum, qui conceptus est de Spiritu Sancto, natus ex Maria Virgine, passus sub Pontio Pilato, crucifixus, mortuus, et sepultus, descendit ad inferos, tertia die resurrexit a mortuis, ascendit ad caelos, sedet ad dexteram Dei Patris omnipotentis, inde venturus est iudicare vivos et mortuos. Credo in Spiritum Sanctum, sanctam Ecclesiam catholicam, sanctorum communionem, remissionem peccatorum, carnis resurrectionem, vitam aeternam. Amen.
 
PATER NOSTER, qui es in caelis, sanctificetur nomen tuum. Adveniat regnum tuum. Fiat voluntas tua, sicut in caelo et in terra. Panem nostrum quotidianum da nobis hodie, et dimitte nobis debita nostra sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Et ne nos inducas in tentationem, sed libera nos a malo. Amen.
 
AVE MARIA, gratia plena, Dominus tecum. Benedicta tu in mulieribus, et benedictus fructus ventris tui, Iesus. Sancta Maria, Mater Dei, ora pro nobis peccatoribus, nunc, et in hora mortis nostrae. Amen.
 
GLORIA Patri, et Filio, et Spiritui Sancto. Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in saecula saeculorum. Amen.
 
Ó JESU mi, a peccatis nostris absolve nos, ab igne infernorum libera nos, duc mones animas ad cœlum, prœsertin maximam necessitatem habentes.
 
Ó MARIA sine labe originali concepta ora pro nobis qui confugimus ad te.
 
IESU, mitis et humilis corde, fac cor nostrum secundum Cor tuum.
 
DULCE cor Mariae, esto salus mea.
 
MYSTERIA GAUDIOSA
 
Primum mysterium gaudiosum: Annuntiátio Sancti Gabrielis Archángeli ad Beatam Mariam Vírginem.Angelus Gabriel nuntiavit Mariae, Maria concepit de Spiritu Sancto, et verbum caro factum est.
 
Secundum mysterium gaudiosum: Visitátio Beatæ Mariæ Virginis ad Elisabeth. Maria Virgo Elisabeth visitat et magnificat Dominum.
 
Tertium mysterium gaudiosum: Natívitas Jesu Christi.
Iesus in Bethlehem nascitur.
 
Quartum mysterium gaudiosum: Præsentátio Jesu Infantis in templo.
Iesus in templo praesentatur.
 
Quintum mysterium gaudiosum: Invéntio Jesu in templo.
Puer Iesus de iis, qui patres ipsius sunt, sollicitus.
 
MYSTERIA DOLOROSA
 
Primum mysterium dolorosum: Agonia Jesu in horto.
Iesus in horto Gethsemani orat.
 
Secundum mysterium dolorosum: Flagellátio Jesu.
Iesus flagellis caeditur.
 
Tertium mysterium dolorosum: Coronátio Jesu spinis.
Iesus spinis coronatur.
 
Quartum mysterium dolorosum: Portátio suæ crucis a Jesu.
Iesus cruce oneratus Calvariae locum adit.
 
Quintum mysterium dolorosum: Crucifíxio et mors.
Iesus in cruce moritur, stabat iuxta crucem Iesu mater eius.
 
MYSTERIA GLORIOSA
 
Primum mysterium gloriosum: Resurréctio Jesu
Iesus a mortuis resurgit.
 
Secundum mysterium gloriosum: Ejus in cælum Ascênsio
Iesus caelos ad Patris gloriam ascendit.                                    
 
Tertium mysterium gloriosum: Descensus Spiritus Sancti super Beatam Mariam et apóstolos. Spiritus Paraclitus supra discipulos descendit.
 
Quartum mysterium gloriosum: Assúmptio Beatæ Mariæ Virginis in cælum
Assumpta est Maria in caelum.
 
Quintum mysterium gloriosum: Coronátio Beatæ Mariæ Virginis in cælo.
Maria Virgo in caelis regina coronatur.
 
SALVE, Regina, mater misericordiae, vita, dulcedo, et spes nostra, salve. Ad te clamamus exsules filii Hevae. Ad te suspiramus, gementes et flentes in hac lacrimarum valle.
Eia, ergo, advocata nostra, illos tuos misericordes oculos ad nos converte. Et Iesum, benedictum fructum ventris tui, nobis post hoc exsilium ostende.
 
O clemens, O pia, O dulcis Virgo Maria. Amen.
 

V. Ora pro nobis, sancta Dei Genetrix.

R. Ut digni efficiamur promissionibus Christi.

Oremus

DEUS, cuius Unigenitus per vitam, mortem et resurrectionem suam nobis salutis aeternae praemia comparavit, concede, quaesumus: ut haec mysteria sacratissimo beatae Mariae Virginis Rosario recolentes, et imitemur quod continent, et quod promittunt assequamur. Per eundem Christum Dominum nostrum. Amen.
 
LITANIAE LAURETANAE
 
Kyrie, eleison.

Christe, eleison.
Kyrie, eleison.

 
 
Christe, audi nos.
Christe, exaudi nos.
 
 
Pater de caelis Deus, miserere nobis

Fili, Redemptor mundi, Deus, miserere nobis
Spiritus Sancte Deus, miserere nobis
Sancta Trinitas, unus Deus, miserere nobis
 
 
 
Sancta Maria, ora pro nobis

Sancta Dei Genitrix, ora pro nobis
Sancta Virgo virginum, ora pro nobis
Mater Christi, ora pro nobis
Mater divinae gratiae, ora pro nobis
Mater purissima, ora pro nobis
Mater castissima, ora pro nobis
Mater inviolata, ora pro nobis
Mater intemerata, ora pro nobis
Mater amabilis, ora pro nobis
Mater admirabilis, ora pro nobis
Mater boni consilii, ora pro nobis
Mater Creatoris, ora pro nobis
Mater Salvatoris, ora pro nobis
Virgo prudentissima, ora pro nobis
Virgo veneranda, ora pro nobis
Virgo praedicanda, ora pro nobis
Virgo potens, ora pro nobis
Virgo Clemens, ora pro nobis
Virgo fidelis, ora pro nobis
Speculum justitiae, ora pro nobis
Sedes sapientiae, ora pro nobis
Causa nostrae laetitiae, ora pro nobis
Vas spirituale, ora pro nobis
Vas honorabile, ora pro nobis
Vas insigne devotionis, ora pro nobis
Rosa mystica, ora pro nobis
Turris Davidica, ora pro nobis
Turris eburnea, ora pro nobis
Domus aurea, ora pro nobis
Foederis arca, ora pro nobis
Janua caeli, ora pro nobis
Stella matutina, ora pro nobis
Salus infirmorum, ora pro nobis
Refugium peccatorum, ora pro nobis
Consolatrix afflictorum, ora pro nobis
Auxilium christianorum, ora pro nobis
 
Regina angelorum, ora pro nobis
Regina patriarcharum, ora pro nobis
Regina prophetarum, ora pro nobis
Regina apostolorum, ora pro nobis
Regina martyrum, ora pro nobis
Regina confessorum, ora pro nobis
Regina virginum, ora pro nobis
Regina sanctorum omnium, ora pro nobis
Regina sine labe originali concepta, ora pro nobis
Regina in caelum assumpta, ora pro nobis
Regina sacratissimi Rosarii, ora pro nobis
Regina pacis, ora pro nobis
 
 
Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, parce nobis, Domine.
 
Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, exaudi-nos, Domine.
 
Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, miserere nobis.
 
 
 
V. Ora pro nobis, Sancta Dei Genetrix,

R. Ut digni efficiamur promissionibus Christi.
Oremus
Concede nos famulos tuos, quaesumus, Domine Deus, perpetua mentis et corporis sanitate gaudere: et gloriosa beatae Mariae semper Virginis intercessione, a praesenti liberari tristitia, et aeterna perfrui laetitia. Per Christum Dominum nostrum. R. Amen.
 
TOTA PULCHRA ES, MARIA
 
V. Tota pulchra es, Maria.
R. Tota pulchra es, Maria.
 
V. Et macula originalis non est in te.
R. Et macula originalis non est in te.
 
V. Tu gloria Ierusalem.
R. Tu laetitia Israel.

 
V. Tu honorificentia populi nostri.

R. Tu advocata peccatorum.
 
V. O Maria.

R. O Maria.
 
V. Virgo prudentissima.

R. Mater clementissima.
 
V. Ora pro nobis.

R. Intercede pro nobis ad Dominum Iesum Christum.
 
V. In conceptione tua, Immaculata fuisti.

R. Ora pro nobis Patrem cuius Filium peperisti.
 
V. Domina, protege orationem meam.

R. Et clamor meus ad te veniat.

 
Oremus
SANCTA Maria, regina caelorum, mater Domini nostri Iesu Christi, et mundi domina, quae nullum derelinquis, et nullum despicis: respice me, domina, clementer oculo pietatis, et impetra mihi apud tuum dilectum Filium cunctorum veniam peccatorum: ut qui nunc tuam sanctam et immaculatam conceptionem devoto affectu recolo, aeternae in futurum beatitudinis, bravium capiam, ipso, quem virgo peperisti, donante Domino nostro Iesu Christo: qui cum Patre et Sancto Spiritu vivit et regnat, in Trinitate perfecta, Deus, in saecula saeculorum. Amen.

 
 
MEMORARE, O piissima Virgo Maria, non esse auditum a saeculo, quemquam ad tua currentem praesidia, tua implorantem auxilia, tua petentem suffragia, esse derelictum. Ego tali animatus confidentia, ad te, Virgo Virginum, Mater, curro, ad te venio, coram te gemens peccator assisto. Noli, Mater Verbi, verba mea despicere; sed audi propitia et exaudi. Amen.

 
 
 
SUB tuum praesidium confugimus, Sancta Dei Genetrix. Nostras deprecationes ne despicias in necessitatibus, sed a periculis cunctis libera nos semper, Virgo gloriosa et benedicta. Amen.
 
AD te beate Ioseph, in tribulatione nostra confugimus, atque, implorato Sponsae tuae sanctissimae auxilio, patrocinium quoque tuum fidenter exposcimus. Per eam, quaesumus quae te cum immaculata Virgine Dei Genetrice coniunxit, caritatem, perque paternum, quo Puerum Iesum amplexus es, amorem, supplices deprecamur, ut ad hereditatem, quam Iesus Christus acquisivit Sanguine suo, benignus respicias, ac necessitatibus nostris tua virtute et ope succurras.
 
Tuere, o Custos providentissime divinae Familiae, Iesu Christi subolem electam; prohibe a nobis, amantissime Pater, omnem errorum ac corruptelarum luem; propitius nobis, sospitator noster fortissime, in hoc cum potestate tenebrarum certamine e caelo adesto; et sicut olim Puerum Iesum e summo eripuisti vitae discrimine, ita nunc Ecclesiam sanctam Dei ab hostilibus insidiis atque ab omni adversitate defende: nosque singulos perpetuo tege patrocinio, ut ad tui exemplar et ope tua suffulti, sancte vivere, pie emori, sempiternamque in caelis beatitudinem assequi possimus. Amen.
 
 
 
MEMORARE, o purissime Sponse Virginis Mariae, o dulcis Protector mi, sancte Ioseph, non esse auditum a saeculo, quemquem ad tua implorantem auxilia, tua petentem suffragia, esse derelictum. Ego tali animatus confidentia ad te venio, tibique fervide me commendo. Noli, quaeso, o Pater putative Redemptoris, verba mea despicere, sed audi propitius. Amen.
 
 

IESU, MARIA, IOSEPH, vobis cor et animam meam dono.
 
IESU, MARIA, IOSEPH, adstate mihi in extremo agone.

 
IESU, MARIA, IOSEPH, in pace vobiscum dormiam et requiescam. 
 
SANCTE Michael Archangele, defende nos in proelio, contra nequitiam et insidias diaboli esto praesidium. Imperet illi Deus, supplices deprecamur: tuque, Princeps militiae caelestis, Satanam aliosque spiritus malignos, qui ad perditionem animarum pervagantur in mundo, divina virtute, in infernum detrude. Amen.
 

ANGELE DEI,

qui custos es mei,
Me tibi commissum pietate superna;
(Hodie, Hac nocte) illumina, custodi, rege, et guberna.
Amen.
 
OMNES beatorum Spirituum ordines: orate pro nobis.

 
OMNES Sancti et Sanctae Dei: intercedite pro nobis.
 
 
O CLEMENTISSIME IESU, amator animarum, obsecro te per agoniam Cordis tui sanctissimi et per dolores Matris tuae immaculatae lava in sanguine tuo peccatores totius mundi nunc positos in agonia et hodie (seu hac nocte) morituros. Amen.   

 

COR IESU in agonia factum, miserere morientium.
 
COR MARIAE dolorossisimum, esto solacium omnibus agonizantibus.
          
DE PROFUNDIS clamavi ad te, Domine; Domine, exaudi vocem meam. Fiant aures tuæ intendentes in vocem deprecationis meæ. Si iniquitates observaveris, Domine, Domine, quis sustinebit? Quia apud te propitiatio est; et propter legem tuam sustinui te, Domine. Sustinuit anima mea in verbo ejus: Speravit anima mea in Domino. A custodia matutina usque ad noctem, speret Israël in Domino. Quia apud Dominum misericordia, et copiosa apud eum redemptio. Et ipse redimet Israël ex omnibus iniquitatibus ejus.
 
REQUIEM aeternam dona eis, Domine,
et lux perpetua luceat eis.
Requiescaant in pace.
Amen.
 

MAGNIFICAT * anima mea Dominum,

et exultavit spiritus meus * in Deo salvatore meo,
quia respexit humilitatem ancillae suae. *
Ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes,
 
quia fecit mihi magna, qui potens est,*

et sanctum nomen eius,
et misericordia eius in progenies et progenies *
timentibus eum.
 
Fecit potentiam in brachio suo, *

dispersit superbos mente cordi sui;
deposuit potentes de sede *
et exaltavit humiles;
esurientes implevit bonis *
et divites dimisit inanes.
 
Suscepit Israel puerum suum, *

recordatus misericordiae,
sicut locutus est ad patres nostros, *
Abraham et semini eius in saecula.
 
CREIO, ó meu Jesus, que estais presente no Santíssimo Sacramento. Amo-vos sobre todas as coisas e desejo recebe-lo em minha alma. Mas como agora não posso receber-vos sacramentalmente, vinde espiritualmente ao meu coração. E como se já vos tivesse recebido, uno-me inteiramente a vós. Não consintais que de vós me aparte.
 
ANIMA CHRISTI, sanctifica me.

Corpus Christi, salva me.
Sanguis Christi, inebria me.
Aqua lateris Christi, lava me.
Passio Christi, conforta me.
O bone Iesu, exaudi me.
Intra tua vulnera absconde me.
Ne permittas me separari a te.
Ab hoste maligno defende me.
In hora mortis meae voca me:
et iube me venire ad te,
ut cum Sanctis tuis laudem te,
in saecula saeculorum. Amen. 
 
EN EGO, O BONE ET DULCISSIME IESU, ante conspectum tuum genibus me provolvo, ac maximo animi ardore te oro atque obtestor, ut meum in cor vividos fidei, spei et caritatis sensus, atque veram peccatorum meorum paenitentiam, eaque emendandi firmissimam voluntatem velis imprimere; dum magno animi affectu et dolore tua quinque vulnera mecum ipse considero, ac mente contemplor, illud prae oculis habens, quod iam in ore ponebat tuo David Propheta de te, o bone Iesu: « Foderunt manus meas et pedes meos; dinumeraverunt omnia ossa mea » (Ps 22 [Vg 21] 17-18).


 
COR JESU sacratíssimum, miserére nobis. (3x)
 
SANCTE IOSEPH, protector sanctae ecclesiae ora pro nóbis.
 
SANCTE PIE DECIME, gloriose patrone, ora pro nóbis.
 
NOS cum prole pia, benedicat Virgo Maria!
 
FIDELIUM animae per misericordiam Dei requiescant in pace. Amén.
 
IN nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti. Amen.
 
 
BENEDICAMUS Domino. Deo Gratias.
Português
 
PELO sinal da santa cruz, livrai-nos Deus, Nosso Senhor, dos nossos inimigos.

EM nome do Pai, e do Filho, e do Espírito Santo. Amém.

CONFESSO a Deus, todo poderoso, à bem-aventurada sempre Virgem Maria, ao bem-aventurado S. Miguel Arcanjo, ao bem-aventurado S. João Batista, aos Santos Apóstolos S. Pedro e S. Paulo, e a todos os Santos: que pequei por muitas vezes, por pensamentos, palavras e obras, por minha culpa, minha culpa, minha tão grande culpa! Portanto peço e rogo à bem-aventurada Virgem Maria, ao bem-aventurado S. Miguel Arcanjo, ao bem-aventurado S. João Batista, aos Santos Apóstolos S. Pedro e S. Paulo, e a todos os Santos, que rogueis a nosso Senhor por mim.
 
O DEUS omnipotente tenha compaixão de nós, nos perdoe os pecados, e nos leve à vida eterna. Assim seja.

O SENHOR omnipotente e misericordioso nos conceda indulgência, absolvição e remissão de todos os nossos pecados. Assim seja.
 
V. Abri meus lábios, ó Senhor,
R. E minha boca anunciará o vosso louvor.
V. Vinde, ó Deus, em meu auxílio.
R. Senhor, apressai-vos em socorrer-me.

GLÓRIA ao Pai, ao Filho, e ao Espírito Santo. Assim como era no princípio, agora e sempre, por todos os séculos dos séculos. Amém.
 
CREIO em Deus Pai, todo poderoso, Criador do céu e da terra. E em Jesus Cristo, seu único Filho, Nosso Senhor, que foi concebido pelo poder do Espírito Santo, nasceu de Maria Virgem, padeceu sobre Pôncio Pilato, foi crucificado, morto e sepultado, desceu aos infernos, ao terceiro dia ressurgiu dos mortos, subiu aos céus, e está sentado a direita de Deus Pai todo poderoso, donde a de vir a julgar os vivos e os mortos. Creio no Espírito Santo, na Santa Igreja Católica, na comunhão dos santos, na remissão dos pecados, na ressurreição da carne, na vida eterna. Amém.
 
PAI NOSSO, que estais no céu, santificado seja vosso nome. Venha a nós o vosso reino. Seja feita a vossa vontade, assim na terra como no céu. O pão nosso de cada dia nos dai hoje, perdoai as nossas dívidas, assim como nós perdoamos os nossos devedores. E não nos deixeis cair em tentação, mas livrai-nos do mal. Amém.
 
AVE MARIA, cheia de graça, o Senhor é convosco. Bendita

...
 

 
 
 

Artigo Visto: 2199 - Impresso: 70 - Enviado: 5

ATENÇÃO! Todos os artigos disponíveis neste sítio são de livre cópia e difusão desde que sempre sejam citados a fonte www.recadosdoaarao.com.br

 

 
Visitas Únicas Hoje: 499 - Total Visitas Únicas: 3.199.904 Usuários online: 70